ESICIATAE

ESICIATAE
ESICIATAE
recentioribus pro isiciatae, dicta insicia, et minutalia ex carne, quibus vulgo farciebantur avium ventriculi, ut anserum, et gallinarum. Vett. Epigr. cuius lemma Esiciata,
Amisit proprias vacuato corpore carnes,
Accepitque novas, dedit ac tulit, et grave lucrum
Perdendo acquirit, damnum bene crevit in illa.
Item aliud, de ansere farto,
Eminet impletus pullorum carnibus anser,
Et varias mensae torridus ambit opes:
Inguimbus nam portat olus, venirisque soluti
Truditur e medio Esiciata nitens.
Apud Apicium esiciatae vulvulae, et circellorum isiciatorum, mentio est: Graeci σιτεύσιμα vocant, vide infra in Isicia, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Lamprid. in Heligabalo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • ISITIA — apud Ael. Lamprid. in Heliogab. Primus fecit de piscibus Isitia: pro Isicia, e Graeco ἴσικα et ἰσἴκια, s. potius e Latino veteri insicare, pro insecare. Nihil enimaliud Isicium est, quam insecta minutatim caro: cuiusmodi insiciis et minutalibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MINUTAL — apud Martial l. 11. Epigr. 32. ubi de Caeciliano, homine sordide lauto, qui nonnisi cucurbitis in frusta dissectis varieque apparatis, hospites suos excipiebat: Has primâ feret, aelterâve coenâ; Has coenâ tibi tertiâ reponet. Hinc seras… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”